- RESPONSALIS
- RESPONSALISqui a responsis est, Apocrisiarius, vox Ecclesiae Primitus et proprie intelligebatur de illo, qui causas Ecclesiae ad Imperatorem detulit, eiusque ad supplices responsum; vel consultus de re Ecclesiae, responsum praebuit seu consilium, unde et a Consiliis appellatus est. Origo huius ministerii a tempore translatae sedis a Constantino M. arcessitur: quod primo exsequebantur Episcopi dein cum hosce a suis parochiis canones abesse prohiberent, Presbyt eris delatum fuit et Diaconis: sic functus est illô, cum adhuc in Diaconatu esset, Gregorius M. Vide Hinemar. Marianum Scotum, ad A. C. 575. etc. Hâc acceptione cum non differat Apocrisiarius a quovis Legato, qui in Aula negotia illustrioris alicuius Ecclesiae promovebat, ipsi quidem Legati Apocrisiarii dicti sunt; nec tantum Papae; sed aliorum etiam Episcoporum: imo nuntios suos ad Panormitanum Archiepiscopum pallium deferentes Apocrisiarios vocat Paschalis, cap, significavit de elect. At in aula Regum Francorum, Apocrisiarii munus omnium palatinorum honoratissimum fuit. Post Regem enim, Reginam et problem Regiam, primas tulit: nec solum omnem clerum palatii, sub suo habuit imperio, adiunctumque summum Cancellarium; sed uti Comes Palatii omnibus praefuit negotiis et hominibus saecularibus, ita Apocrisiarius, qui Capellanus quoque et Custos Palatii dictus est, omnibus praefuit negotiis et ministeris Ecclesiae. Vide Hincmar. Ep. 3. c. 13. et seqq. Meminit etiam τοῦ Α᾿ποκριςιαρίου in Aula Orientali, Codinus Curopalates; officium tractans τοῦ πρωτοβεςτιαρίου. Sed et Apocrisiarii genus, ante Constantinum, sub Traiano et Nerone reperitur: ut e Suida constat, in voce Διονύςιος Α᾿λεξανδρεὺς, quem fuisse tunc temporis asserit ab Epistolis et legationibus καὶ ἀποκριμάτων a responsis, i. e. Apocrisiarius. Apocrisiarius tandem sedis Apostolicae seu Responsalis Apostolicus, non solum Pontific. Romani Legatus, sed aliarum etiam illustrium Ecclesiarum vocatur. Apud medii enim aevi scriptores Apostolici omnes Episcopi dicti sunt, donec appellatio soli Romano remansit. Recentioribus Apocrisiarii dicuntu r Episcoporum Cancellarii. Vide Henricum Spelman. in Glossario Archaeologico, et infra ad Responsum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.